Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 27

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudineSelect Exodus 27:1

2cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aereSelect Exodus 27:2

3faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabisSelect Exodus 27:3

4craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aeneiSelect Exodus 27:4

5quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris mediumSelect Exodus 27:5

6facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneisSelect Exodus 27:6

7et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandumSelect Exodus 27:7

8non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum estSelect Exodus 27:8

9facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudineSelect Exodus 27:9

10et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argenteaSelect Exodus 27:10

11similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argenteaSelect Exodus 27:11

12in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidemSelect Exodus 27:12

13in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti eruntSelect Exodus 27:13

14in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidemSelect Exodus 27:14

15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidemSelect Exodus 27:15

16in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidemSelect Exodus 27:16

17omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneisSelect Exodus 27:17

18in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneasSelect Exodus 27:18

19cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere faciesSelect Exodus 27:19

20praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semperSelect Exodus 27:20

21in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis IsrahelSelect Exodus 27:21

Next: Exodus 28Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.