Exodus 29
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatosSelect Exodus 29:1
2panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta faciesSelect Exodus 29:2
3et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietesSelect Exodus 29:3
4et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aquaSelect Exodus 29:4
5indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteoSelect Exodus 29:5
6et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaramSelect Exodus 29:6
7et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabiturSelect Exodus 29:7
8filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteoSelect Exodus 29:8
9Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorumSelect Exodus 29:9
10adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illiusSelect Exodus 29:10
11et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimoniiSelect Exodus 29:11
12sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eiusSelect Exodus 29:12
13sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altareSelect Exodus 29:13
14carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sitSelect Exodus 29:14
15unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manusSelect Exodus 29:15
16quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altareSelect Exodus 29:16
17ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illiusSelect Exodus 29:17
18et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae DeiSelect Exodus 29:18
19tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manusSelect Exodus 29:19
20quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitumSelect Exodus 29:20
21cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibusSelect Exodus 29:21
22tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationumSelect Exodus 29:22
23tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu DominiSelect Exodus 29:23
24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram DominoSelect Exodus 29:24
25suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius estSelect Exodus 29:25
26sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuamSelect Exodus 29:26
27sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separastiSelect Exodus 29:27
28quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt DominoSelect Exodus 29:28
29vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorumSelect Exodus 29:29
30septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuarioSelect Exodus 29:30
31arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sanctoSelect Exodus 29:31
32quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedentSelect Exodus 29:32
33ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti suntSelect Exodus 29:33
34quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata suntSelect Exodus 29:34
35omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorumSelect Exodus 29:35
36et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationemSelect Exodus 29:36
37septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabiturSelect Exodus 29:37
38hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiterSelect Exodus 29:38
39unum agnum mane et alterum vespereSelect Exodus 29:39
40decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno unoSelect Exodus 29:40
41alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatisSelect Exodus 29:41
42sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad teSelect Exodus 29:42
43ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria meaSelect Exodus 29:43
44sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihiSelect Exodus 29:44
45et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis DeusSelect Exodus 29:45
46et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorumSelect Exodus 29:46
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation