Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 31

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Exodus 31:1

2ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu IudaSelect Exodus 31:2

3et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opereSelect Exodus 31:3

4ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aereSelect Exodus 31:4

5marmore et gemmis et diversitate lignorumSelect Exodus 31:5

6dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibiSelect Exodus 31:6

7tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculiSelect Exodus 31:7

8mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatisSelect Exodus 31:8

9et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi suaSelect Exodus 31:9

10vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacrisSelect Exodus 31:10

11oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facientSelect Exodus 31:11

12et locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Exodus 31:12

13loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vosSelect Exodus 31:13

14custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi suiSelect Exodus 31:14

15sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morieturSelect Exodus 31:15

16custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternumSelect Exodus 31:16

17inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavitSelect Exodus 31:17

18dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito DeiSelect Exodus 31:18

Next: Exodus 32Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.