Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 33

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eamSelect Exodus 33:1

2et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et IebuseumSelect Exodus 33:2

3et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte disperdam te in viaSelect Exodus 33:3

4audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suoSelect Exodus 33:4

5dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibiSelect Exodus 33:5

6deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte HorebSelect Exodus 33:6

7Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castraSelect Exodus 33:7

8cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentoriumSelect Exodus 33:8

9ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum MosiSelect Exodus 33:9

10cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorumSelect Exodus 33:10

11loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculoSelect Exodus 33:11

12dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram meSelect Exodus 33:12

13si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hancSelect Exodus 33:13

14dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibiSelect Exodus 33:14

15et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco istoSelect Exodus 33:15

16in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terramSelect Exodus 33:16

17dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomineSelect Exodus 33:17

18qui ait ostende mihi gloriam tuamSelect Exodus 33:18

19respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placueritSelect Exodus 33:19

20rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivetSelect Exodus 33:20

21et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petramSelect Exodus 33:21

22cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea donec transeamSelect Exodus 33:22

23tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poterisSelect Exodus 33:23

Next: Exodus 34Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.