Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 34

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregistiSelect Exodus 34:1

2esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montisSelect Exodus 34:2

3nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contraSelect Exodus 34:3

4excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulasSelect Exodus 34:4

5cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen DominiSelect Exodus 34:5

6quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verusSelect Exodus 34:6

7qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniemSelect Exodus 34:7

8festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adoransSelect Exodus 34:8

9ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideasSelect Exodus 34:9

10respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sumSelect Exodus 34:10

11observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et IebuseumSelect Exodus 34:11

12cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinamSelect Exodus 34:12

13sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succideSelect Exodus 34:13

14noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulatorSelect Exodus 34:14

15ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatisSelect Exodus 34:15

16nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suosSelect Exodus 34:16

17deos conflatiles non facies tibiSelect Exodus 34:17

18sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de AegyptoSelect Exodus 34:18

19omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum eritSelect Exodus 34:19

20primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuusSelect Exodus 34:20

21sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metereSelect Exodus 34:21

22sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta condunturSelect Exodus 34:22

23tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei IsrahelSelect Exodus 34:23

24cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in annoSelect Exodus 34:24

25non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque residebit mane de victima sollemnitatis phaseSelect Exodus 34:25

26primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suaeSelect Exodus 34:26

27dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum Israhel pepigi foedusSelect Exodus 34:27

28fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decemSelect Exodus 34:28

29cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis DeiSelect Exodus 34:29

30videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedereSelect Exodus 34:30

31vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus estSelect Exodus 34:31

32venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte SinaiSelect Exodus 34:32

33impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suamSelect Exodus 34:33

34quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperataSelect Exodus 34:34

35qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eosSelect Exodus 34:35

Next: Exodus 35Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.