Exodus 39
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus MosiSelect Exodus 39:1
2fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retortaSelect Exodus 39:2
3opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemineSelect Exodus 39:3
4duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatumSelect Exodus 39:4
5et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus MosiSelect Exodus 39:5
6paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum IsrahelSelect Exodus 39:6
7posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus MosiSelect Exodus 39:7
8fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retortaSelect Exodus 39:8
9quadrangulum duplex mensurae palmiSelect Exodus 39:9
10et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdusSelect Exodus 39:10
11in secundo carbunculus sapphyrus iaspisSelect Exodus 39:11
12in tertio ligyrius achates amethistusSelect Exodus 39:12
13in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suosSelect Exodus 39:13
14ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorumSelect Exodus 39:14
15fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimoSelect Exodus 39:15
16et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalisSelect Exodus 39:16
17e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebantSelect Exodus 39:17
18haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterenturSelect Exodus 39:18
19stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus MosiSelect Exodus 39:19
20fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinamSelect Exodus 39:20
21et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilemSelect Exodus 39:21
22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retortaSelect Exodus 39:22
23et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrumSelect Exodus 39:23
24tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus MosiSelect Exodus 39:24
25fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eiusSelect Exodus 39:25
26et mitras cum coronulis suis ex byssoSelect Exodus 39:26
27feminalia quoque linea byssinaSelect Exodus 39:27
28cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus MosiSelect Exodus 39:28
29fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum DominiSelect Exodus 39:29
30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus MosiSelect Exodus 39:30
31perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus MosiSelect Exodus 39:31
32et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac basesSelect Exodus 39:32
33opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibusSelect Exodus 39:33
34velum arcam vectes propitiatoriumSelect Exodus 39:34
35mensam cum vasis et propositionis panibusSelect Exodus 39:35
36candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleoSelect Exodus 39:36
37altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibusSelect Exodus 39:37
38et tentorium in introitu tabernaculiSelect Exodus 39:38
39altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suisSelect Exodus 39:39
40tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieriSelect Exodus 39:40
41vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eiusSelect Exodus 39:41
42obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat DominusSelect Exodus 39:42
43quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eisSelect Exodus 39:43
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation