Exodus 4
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi DominusSelect Exodus 4:1
2dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virgaSelect Exodus 4:2
3ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret MosesSelect Exodus 4:3
4dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgamSelect Exodus 4:4
5ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus IacobSelect Exodus 4:5
6dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivisSelect Exodus 4:6
7retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquaeSelect Exodus 4:7
8si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentisSelect Exodus 4:8
9quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinemSelect Exodus 4:9
10ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sumSelect Exodus 4:10
11dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne egoSelect Exodus 4:11
12perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquarisSelect Exodus 4:12
13at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus esSelect Exodus 4:13
14iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur cordeSelect Exodus 4:14
15loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatisSelect Exodus 4:15
16ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinentSelect Exodus 4:16
17virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signaSelect Exodus 4:17
18abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in paceSelect Exodus 4:18
19dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuamSelect Exodus 4:19
20tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu suaSelect Exodus 4:20
21dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populumSelect Exodus 4:21
22dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus IsrahelSelect Exodus 4:22
23dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitumSelect Exodus 4:23
24cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eumSelect Exodus 4:24
25tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi esSelect Exodus 4:25
26et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionemSelect Exodus 4:26
27dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eumSelect Exodus 4:27
28narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaveratSelect Exodus 4:28
29veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum IsrahelSelect Exodus 4:29
30locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populoSelect Exodus 4:30
31et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraveruntSelect Exodus 4:31
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation