Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 6

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra suaSelect Exodus 6:1

2locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego DominusSelect Exodus 6:2

3qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eisSelect Exodus 6:3

4pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenaeSelect Exodus 6:4

5ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti meiSelect Exodus 6:5

6ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnisSelect Exodus 6:6

7et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo AegyptiorumSelect Exodus 6:7

8et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego DominusSelect Exodus 6:8

9narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimumSelect Exodus 6:9

10locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Exodus 6:10

11ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra suaSelect Exodus 6:11

12respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiisSelect Exodus 6:12

13locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra AegyptiSelect Exodus 6:13

14isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et CharmiSelect Exodus 6:14

15hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies SymeonSelect Exodus 6:15

16et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septemSelect Exodus 6:16

17filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suasSelect Exodus 6:17

18filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tresSelect Exodus 6:18

19filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suasSelect Exodus 6:19

20accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septemSelect Exodus 6:20

21filii quoque Isuar Core et Napheg et ZechriSelect Exodus 6:21

22filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et SethriSelect Exodus 6:22

23accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et IthamarSelect Exodus 6:23

24filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes CoritarumSelect Exodus 6:24

25at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suasSelect Exodus 6:25

26iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suasSelect Exodus 6:26

27hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et AaronSelect Exodus 6:27

28in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra AegyptiSelect Exodus 6:28

29et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibiSelect Exodus 6:29

30et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me PharaoSelect Exodus 6:30

Next: Exodus 7Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.