Exodus 9
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihiSelect Exodus 9:1
2quod si adhuc rennuis et retines eosSelect Exodus 9:2
3ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravisSelect Exodus 9:3
4et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios IsrahelSelect Exodus 9:4
5constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terraSelect Exodus 9:5
6fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periitSelect Exodus 9:6
7et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populumSelect Exodus 9:7
8et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram PharaoSelect Exodus 9:8
9sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra AegyptiSelect Exodus 9:9
10tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentisSelect Exodus 9:10
11nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra AegyptiSelect Exodus 9:11
12induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad MosenSelect Exodus 9:12
13dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihiSelect Exodus 9:13
14quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terraSelect Exodus 9:14
15nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terraSelect Exodus 9:15
16idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terraSelect Exodus 9:16
17adhuc retines populum meum et non vis eum dimittereSelect Exodus 9:17
18en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempusSelect Exodus 9:18
19mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morienturSelect Exodus 9:19
20qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domosSelect Exodus 9:20
21qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agrisSelect Exodus 9:21
22et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra AegyptiSelect Exodus 9:22
23extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram AegyptiSelect Exodus 9:23
24et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita estSelect Exodus 9:24
25et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregitSelect Exodus 9:25
26tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non ceciditSelect Exodus 9:26
27misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impiiSelect Exodus 9:27
28orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatisSelect Exodus 9:28
29ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terraSelect Exodus 9:29
30novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum DeumSelect Exodus 9:30
31linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaretSelect Exodus 9:31
32triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erantSelect Exodus 9:32
33egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terramSelect Exodus 9:33
34videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatumSelect Exodus 9:34
35et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum MosiSelect Exodus 9:35
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation