Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 11

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populiSelect Ezekiel 11:1

2dixitque ad me fili hominis hi viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe istaSelect Ezekiel 11:2

3dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem carnesSelect Ezekiel 11:3

4idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominisSelect Ezekiel 11:4

5et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego noviSelect Ezekiel 11:5

6plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectisSelect Ezekiel 11:6

7propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eiusSelect Ezekiel 11:7

8gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus DeusSelect Ezekiel 11:8

9et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudiciaSelect Ezekiel 11:9

10gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego DominusSelect Ezekiel 11:10

11haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vosSelect Ezekiel 11:11

12et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operatiSelect Ezekiel 11:12

13et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum IsrahelSelect Ezekiel 11:13

14et factum est verbum Domini ad me dicensSelect Ezekiel 11:14

15fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionemSelect Ezekiel 11:15

16propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas veneruntSelect Ezekiel 11:16

17propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum IsrahelSelect Ezekiel 11:17

18et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illaSelect Ezekiel 11:18

19et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneumSelect Ezekiel 11:19

20ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in DeumSelect Ezekiel 11:20

21quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viamin capite suo ponam dicit Dominus DeusSelect Ezekiel 11:21

22et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super eaSelect Ezekiel 11:22

23et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbisSelect Ezekiel 11:23

24et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videramSelect Ezekiel 11:24

25et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihiSelect Ezekiel 11:25

Next: Ezekiel 12Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.