Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 12

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et factus est sermo Domini ad me dicensSelect Ezekiel 12:1

2fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans estSelect Ezekiel 12:2

3tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans estSelect Ezekiel 12:3

4et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migransSelect Ezekiel 12:4

5ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eumSelect Ezekiel 12:5

6in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui IsrahelSelect Ezekiel 12:6

7feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorumSelect Ezekiel 12:7

8et factus est sermo Domini ad me mane dicensSelect Ezekiel 12:8

9fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu facisSelect Ezekiel 12:9

10dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorumSelect Ezekiel 12:10

11dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibuntSelect Ezekiel 12:11

12et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terramSelect Ezekiel 12:12

13et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morieturSelect Ezekiel 12:13

14et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eosSelect Ezekiel 12:14

15et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terrisSelect Ezekiel 12:15

16et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego DominusSelect Ezekiel 12:16

17et factus est sermo Domini ad me dicensSelect Ezekiel 12:17

18fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibeSelect Ezekiel 12:18

19et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in eaSelect Ezekiel 12:19

20et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque deserta et scietis quia ego DominusSelect Ezekiel 12:20

21et factus est sermo Domini ad me dicensSelect Ezekiel 12:21

22fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visioSelect Ezekiel 12:22

23ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionisSelect Ezekiel 12:23

24non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum IsrahelSelect Ezekiel 12:24

25quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus DeusSelect Ezekiel 12:25

26et factus est sermo Domini ad me dicensSelect Ezekiel 12:26

27fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetatSelect Ezekiel 12:27

28propterea dic ad eos haec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit Dominus DeusSelect Ezekiel 12:28

Next: Ezekiel 13Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.