Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 44

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris quae respiciebat ad orientem et erat clausaSelect Ezekiel 44:1

2et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam eritque clausaSelect Ezekiel 44:2

3principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibuli portae ingredietur et per viam eius egredieturSelect Ezekiel 44:3

4et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus et vidi et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi in faciem meamSelect Ezekiel 44:4

5et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuariiSelect Ezekiel 44:5

6et dices ad exasperantem me domum Israhel haec dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus IsrahelSelect Ezekiel 44:6

7eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestrisSelect Ezekiel 44:7

8et non servastis praecepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsisSelect Ezekiel 44:8

9haec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis filius alienus qui est in medio filiorum IsrahelSelect Ezekiel 44:9

10sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israhel et erraverunt a me post idola sua et portaverunt iniquitatem suamSelect Ezekiel 44:10

11erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eisSelect Ezekiel 44:11

12pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israhel in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suamSelect Ezekiel 44:12

13et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae feceruntSelect Ezekiel 44:13

14et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius et universis quae fiunt in eaSelect Ezekiel 44:14

15sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt caerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israhel a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus DeusSelect Ezekiel 44:15

16ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant caerimonias measSelect Ezekiel 44:16

17cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecusSelect Ezekiel 44:17

18vittae lineae erunt in capitibus eorum et feminalia linea erunt in lumbis eorum et non accingentur in sudoreSelect Ezekiel 44:18

19cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazofilacio sanctuarii et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suisSelect Ezekiel 44:19

20caput autem suum non radent neque comam nutrient sed tondentes adtondent capita suaSelect Ezekiel 44:20

21et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interiusSelect Ezekiel 44:21

22et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines de semine domus Israhel sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote accipientSelect Ezekiel 44:22

23et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum et inter mundum et inmundum ostendent eisSelect Ezekiel 44:23

24et cum fuerit controversia stabunt in iudiciis meis et iudicabunt leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabuntSelect Ezekiel 44:24

25et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem quae alterum virum non habuit in quibus contaminabunturSelect Ezekiel 44:25

26et postquam fuerit emundatus septem dies numerabuntur eiSelect Ezekiel 44:26

27et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus DeusSelect Ezekiel 44:27

28erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non dabitis eis in Israhel ego enim possessio eorumSelect Ezekiel 44:28

29victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israhel ipsorum eritSelect Ezekiel 44:29

30et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suaeSelect Ezekiel 44:30

31omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotesSelect Ezekiel 44:31

Next: Ezekiel 45Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.