Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 47

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altarisSelect Ezekiel 47:1

2et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextroSelect Ezekiel 47:2

3cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talosSelect Ezekiel 47:3

4rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genuaSelect Ezekiel 47:4

5et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadariSelect Ezekiel 47:5

6et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentisSelect Ezekiel 47:6

7cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parteSelect Ezekiel 47:7

8et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquaeSelect Ezekiel 47:8

9et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrensSelect Ezekiel 47:9

10vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiaeSelect Ezekiel 47:10

11in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabunturSelect Ezekiel 47:11

12et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinamSelect Ezekiel 47:12

13haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habetSelect Ezekiel 47:13

14possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionemSelect Ezekiel 47:14

15hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus SadadaSelect Ezekiel 47:15

16Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quae est iuxta terminos AuranSelect Ezekiel 47:16

17et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalisSelect Ezekiel 47:17

18porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalemSelect Ezekiel 47:18

19plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australisSelect Ezekiel 47:19

20et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga marisSelect Ezekiel 47:20

21et dividetis terram istam vobis per tribus IsrahelSelect Ezekiel 47:21

22et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum IsrahelSelect Ezekiel 47:22

23in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus DeusSelect Ezekiel 47:23

Next: Ezekiel 48Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.