Skip to content
Church.wiki
Galatians

Galatians 4

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omniumSelect Galatians 4:1

2sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patreSelect Galatians 4:2

3ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientesSelect Galatians 4:3

4at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub legeSelect Galatians 4:4

5ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemusSelect Galatians 4:5

6quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba PaterSelect Galatians 4:6

7itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per DeumSelect Galatians 4:7

8sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatisSelect Galatians 4:8

9nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultisSelect Galatians 4:9

10dies observatis et menses et tempora et annosSelect Galatians 4:10

11timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobisSelect Galatians 4:11

12estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistisSelect Galatians 4:12

13scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridemSelect Galatians 4:13

14et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum IesumSelect Galatians 4:14

15ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihiSelect Galatians 4:15

16ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobisSelect Galatians 4:16

17aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemuleminiSelect Galatians 4:17

18bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vosSelect Galatians 4:18

19filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobisSelect Galatians 4:19

20vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobisSelect Galatians 4:20

21dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistisSelect Galatians 4:21

22scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de liberaSelect Galatians 4:22

23sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionemSelect Galatians 4:23

24quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est AgarSelect Galatians 4:24

25Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eiusSelect Galatians 4:25

26illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostraSelect Galatians 4:26

27scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virumSelect Galatians 4:27

28nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumusSelect Galatians 4:28

29sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nuncSelect Galatians 4:29

30sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberaeSelect Galatians 4:30

31itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavitSelect Galatians 4:31

Next: Galatians 5Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Galatians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.