Galatians 6
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempterisSelect Galatians 6:1
2alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem ChristiSelect Galatians 6:2
3nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducitSelect Galatians 6:3
4opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in alteroSelect Galatians 6:4
5unusquisque enim onus suum portabitSelect Galatians 6:5
6communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonisSelect Galatians 6:6
7nolite errare Deus non inrideturSelect Galatians 6:7
8quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternamSelect Galatians 6:8
9bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientesSelect Galatians 6:9
10ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fideiSelect Galatians 6:10
11videte qualibus litteris scripsi vobis mea manuSelect Galatians 6:11
12quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patianturSelect Galatians 6:12
13neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorienturSelect Galatians 6:13
14mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundoSelect Galatians 6:14
15in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creaturaSelect Galatians 6:15
16et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel DeiSelect Galatians 6:16
17de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo portoSelect Galatians 6:17
18gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen EXPLICIT EPISTULA AD GALATASSelect Galatians 6:18
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation