Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 14

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex GentiumSelect Genesis 14:1

2inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est SegorSelect Genesis 14:2

3omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare SalisSelect Genesis 14:3

4duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eoSelect Genesis 14:4

5igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in SavecariathaimSelect Genesis 14:5

6et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudineSelect Genesis 14:6

7reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in AsasonthamarSelect Genesis 14:7

8et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim nec non et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle SilvestriSelect Genesis 14:8

9scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinqueSelect Genesis 14:9

10vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montemSelect Genesis 14:10

11tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abieruntSelect Genesis 14:11

12nec non et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in SodomisSelect Genesis 14:12

13et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum AbramSelect Genesis 14:13

14quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque DanSelect Genesis 14:14

15et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam DamasciSelect Genesis 14:15

16reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populumSelect Genesis 14:16

17egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis RegisSelect Genesis 14:17

18at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimiSelect Genesis 14:18

19benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terramSelect Genesis 14:19

20et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibusSelect Genesis 14:20

21dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibiSelect Genesis 14:21

22qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terraeSelect Genesis 14:22

23quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi AbramSelect Genesis 14:23

24exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suasSelect Genesis 14:24

Next: Genesis 15Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.