Genesis 16
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine AgarSelect Genesis 16:1
2dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecantiSelect Genesis 16:2
3tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxoremSelect Genesis 16:3
4qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suamSelect Genesis 16:4
5dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et teSelect Genesis 16:5
6cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniitSelect Genesis 16:6
7cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via SurSelect Genesis 16:7
8dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugioSelect Genesis 16:8
9dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsiusSelect Genesis 16:9
10et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudineSelect Genesis 16:10
11ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuamSelect Genesis 16:11
12hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernaculaSelect Genesis 16:12
13vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis meSelect Genesis 16:13
14propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et BaradSelect Genesis 16:14
15peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius IsmahelSelect Genesis 16:15
16octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar IsmahelemSelect Genesis 16:16
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society