Genesis 17
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectusSelect Genesis 17:1
2ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimisSelect Genesis 17:2
3cecidit Abram pronus in faciemSelect Genesis 17:3
4dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentiumSelect Genesis 17:4
5nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui teSelect Genesis 17:5
6faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredienturSelect Genesis 17:6
7et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post teSelect Genesis 17:7
8daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorumSelect Genesis 17:8
9dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suisSelect Genesis 17:9
10hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinumSelect Genesis 17:10
11et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vosSelect Genesis 17:11
12infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestraSelect Genesis 17:12
13eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternumSelect Genesis 17:13
14masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecitSelect Genesis 17:14
15dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed SarramSelect Genesis 17:15
16et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eoSelect Genesis 17:16
17cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria parietSelect Genesis 17:17
18dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram teSelect Genesis 17:18
19et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eumSelect Genesis 17:19
20super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnamSelect Genesis 17:20
21pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno alteroSelect Genesis 17:21
22cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab AbrahamSelect Genesis 17:22
23tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei DeusSelect Genesis 17:23
24nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii suiSelect Genesis 17:24
25et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suaeSelect Genesis 17:25
26eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eiusSelect Genesis 17:26
27et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi suntSelect Genesis 17:27
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society