Genesis 18
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore dieiSelect Genesis 18:1
2cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terraSelect Genesis 18:2
3et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuumSelect Genesis 18:3
4sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arboreSelect Genesis 18:4
5ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus esSelect Genesis 18:5
6festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panesSelect Genesis 18:6
7ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illumSelect Genesis 18:7
8tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arboreSelect Genesis 18:8
9cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo estSelect Genesis 18:9
10cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculiSelect Genesis 18:10
11erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebriaSelect Genesis 18:11
12quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam daboSelect Genesis 18:12
13dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anusSelect Genesis 18:13
14numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filiumSelect Genesis 18:14
15negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risistiSelect Genesis 18:15
16cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eosSelect Genesis 18:16
17dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sumSelect Genesis 18:17
18cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terraeSelect Genesis 18:18
19scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eumSelect Genesis 18:19
20dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimisSelect Genesis 18:20
21descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciamSelect Genesis 18:21
22converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram DominoSelect Genesis 18:22
23et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impioSelect Genesis 18:23
24si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eoSelect Genesis 18:24
25absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudiciumSelect Genesis 18:25
26dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eosSelect Genesis 18:26
27respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinisSelect Genesis 18:27
28quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinqueSelect Genesis 18:28
29rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadragintaSelect Genesis 18:29
30ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi trigintaSelect Genesis 18:30
31quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter vigintiSelect Genesis 18:31
32obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decemSelect Genesis 18:32
33abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suumSelect Genesis 18:33
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society