Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 20

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in GerarisSelect Genesis 20:1

2dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eamSelect Genesis 20:2

3venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virumSelect Genesis 20:3

4Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficiesSelect Genesis 20:4

5nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hocSelect Genesis 20:5

6dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eamSelect Genesis 20:6

7nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua suntSelect Genesis 20:7

8statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valdeSelect Genesis 20:8

9vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobisSelect Genesis 20:9

10rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceresSelect Genesis 20:10

11respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meamSelect Genesis 20:11

12alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxoremSelect Genesis 20:12

13postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus simSelect Genesis 20:13

14tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suamSelect Genesis 20:14

15et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habitaSelect Genesis 20:15

16Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensamSelect Genesis 20:16

17orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepereruntSelect Genesis 20:17

18concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem AbrahamSelect Genesis 20:18

Next: Genesis 21Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.