Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 21

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus estSelect Genesis 21:1

2concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei DeusSelect Genesis 21:2

3vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra IsaacSelect Genesis 21:3

4et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei DeusSelect Genesis 21:4

5cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est IsaacSelect Genesis 21:5

6dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihiSelect Genesis 21:6

7rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seniSelect Genesis 21:7

8crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eiusSelect Genesis 21:8

9cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad AbrahamSelect Genesis 21:9

10eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo IsaacSelect Genesis 21:10

11dure accepit hoc Abraham pro filio suoSelect Genesis 21:11

12cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semenSelect Genesis 21:12

13sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum estSelect Genesis 21:13

14surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine BersabeeSelect Genesis 21:14

15cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erantSelect Genesis 21:15

16et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevitSelect Genesis 21:16

17exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo estSelect Genesis 21:17

18surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eumSelect Genesis 21:18

19aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibereSelect Genesis 21:19

20et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittariusSelect Genesis 21:20

21habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra AegyptiSelect Genesis 21:21

22eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agisSelect Genesis 21:22

23iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advenaSelect Genesis 21:23

24dixitque Abraham ego iuraboSelect Genesis 21:24

25et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illiusSelect Genesis 21:25

26respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodieSelect Genesis 21:26

27tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedusSelect Genesis 21:27

28et statuit Abraham septem agnas gregis seorsumSelect Genesis 21:28

29cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsumSelect Genesis 21:29

30at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istumSelect Genesis 21:30

31idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraveruntSelect Genesis 21:31

32et inierunt foedus pro puteo IuramentiSelect Genesis 21:32

33surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterniSelect Genesis 21:33

34et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multisSelect Genesis 21:34

Next: Genesis 22Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.