Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 22

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsumSelect Genesis 22:1

2ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibiSelect Genesis 22:2

3igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei DeusSelect Genesis 22:3

4die autem tertio elevatis oculis vidit locum proculSelect Genesis 22:4

5dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vosSelect Genesis 22:5

6tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simulSelect Genesis 22:6

7dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocaustiSelect Genesis 22:7

8dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariterSelect Genesis 22:8

9veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorumSelect Genesis 22:9

10extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filiumSelect Genesis 22:10

11et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsumSelect Genesis 22:11

12dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter meSelect Genesis 22:12

13levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filioSelect Genesis 22:13

14appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbitSelect Genesis 22:14

15vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicensSelect Genesis 22:15

16per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenitoSelect Genesis 22:16

17benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorumSelect Genesis 22:17

18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meaeSelect Genesis 22:18

19reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibiSelect Genesis 22:19

20his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suoSelect Genesis 22:20

21Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem SyrorumSelect Genesis 22:21

22et Chased et Azau Pheldas quoque et IedlaphSelect Genesis 22:22

23ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri AbrahamSelect Genesis 22:23

24concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et MaachaSelect Genesis 22:24

Next: Genesis 23Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.