Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 23

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1vixit autem Sarra centum viginti septem annisSelect Genesis 23:1

2et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eamSelect Genesis 23:2

3cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicensSelect Genesis 23:3

4advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meumSelect Genesis 23:4

5responderuntque filii HethSelect Genesis 23:5

6audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuumSelect Genesis 23:6

7surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet HethSelect Genesis 23:7

8dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium SoorSelect Genesis 23:8

9ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchriSelect Genesis 23:9

10habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicensSelect Genesis 23:10

11nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuumSelect Genesis 23:11

12adoravit Abraham coram populo terraeSelect Genesis 23:12

13et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eoSelect Genesis 23:13

14respondit EphronSelect Genesis 23:14

15domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuumSelect Genesis 23:15

16quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicaeSelect Genesis 23:16

17confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitumSelect Genesis 23:17

18Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illiusSelect Genesis 23:18

19atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra ChanaanSelect Genesis 23:19

20et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis HethSelect Genesis 23:20

Next: Genesis 24Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.