Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 24

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat eiSelect Genesis 24:1

2dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meumSelect Genesis 24:2

3ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habitoSelect Genesis 24:3

4sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo IsaacSelect Genesis 24:4

5respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus esSelect Genesis 24:5

6dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meumSelect Genesis 24:6

7Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meoSelect Genesis 24:7

8sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illucSelect Genesis 24:8

9posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hocSelect Genesis 24:9

10tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem NahorSelect Genesis 24:10

11cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixitSelect Genesis 24:11

12Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo AbrahamSelect Genesis 24:12

13ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquamSelect Genesis 24:13

14igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meoSelect Genesis 24:14

15necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapulaSelect Genesis 24:15

16puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebaturSelect Genesis 24:16

17occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tuaSelect Genesis 24:17

18quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potumSelect Genesis 24:18

19cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibantSelect Genesis 24:19

20effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis deditSelect Genesis 24:20

21ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an nonSelect Genesis 24:21

22postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decemSelect Genesis 24:22

23dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendumSelect Genesis 24:23

24quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit NahorSelect Genesis 24:24

25et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendumSelect Genesis 24:25

26inclinavit se homo et adoravit DominumSelect Genesis 24:26

27dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini meiSelect Genesis 24:27

28cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audieratSelect Genesis 24:28

29habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fonsSelect Genesis 24:29

30cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquaeSelect Genesis 24:30

31dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelisSelect Genesis 24:31

32et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eoSelect Genesis 24:32

33et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquereSelect Genesis 24:33

34at ille servus inquit Abraham sumSelect Genesis 24:34

35et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinosSelect Genesis 24:35

36et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habueratSelect Genesis 24:36

37et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habitoSelect Genesis 24:37

38sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meoSelect Genesis 24:38

39ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulierSelect Genesis 24:39

40Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris meiSelect Genesis 24:40

41innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibiSelect Genesis 24:41

42veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambuloSelect Genesis 24:42

43ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tuaSelect Genesis 24:43

44et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini meiSelect Genesis 24:44

45dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibereSelect Genesis 24:45

46quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelosSelect Genesis 24:46

47interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibusSelect Genesis 24:47

48pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eiusSelect Genesis 24:48

49quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistramSelect Genesis 24:49

50responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loquiSelect Genesis 24:50

51en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est DominusSelect Genesis 24:51

52quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra DominumSelect Genesis 24:52

53prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulitSelect Genesis 24:53

54initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meumSelect Genesis 24:54

55responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficisceturSelect Genesis 24:55

56nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meumSelect Genesis 24:56

57dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatemSelect Genesis 24:57

58cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadamSelect Genesis 24:58

59dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eiusSelect Genesis 24:59

60inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorumSelect Genesis 24:60

61igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suumSelect Genesis 24:61

62eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australiSelect Genesis 24:62

63et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes proculSelect Genesis 24:63

64Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de cameloSelect Genesis 24:64

65et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit seSelect Genesis 24:65

66servus autem cuncta quae gesserat narravit IsaacSelect Genesis 24:66

67qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaretSelect Genesis 24:67

Next: Genesis 25Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.