Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 25

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine CetthuramSelect Genesis 25:1

2quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et SueSelect Genesis 25:2

3Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et LoommimSelect Genesis 25:3

4at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii CetthuraeSelect Genesis 25:4

5deditque Abraham cuncta quae possederat IsaacSelect Genesis 25:5

6filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalemSelect Genesis 25:6

7fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anniSelect Genesis 25:7

8et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suumSelect Genesis 25:8

9et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione MambreSelect Genesis 25:9

10quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eiusSelect Genesis 25:10

11et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntisSelect Genesis 25:11

12hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula SarraeSelect Genesis 25:12

13et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et MabsamSelect Genesis 25:13

14Masma quoque et Duma et MassaSelect Genesis 25:14

15Adad et Thema Itur et Naphis et CedmaSelect Genesis 25:15

16isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarumSelect Genesis 25:16

17anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suumSelect Genesis 25:17

18habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiitSelect Genesis 25:18

19hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit IsaacSelect Genesis 25:19

20qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem LabanSelect Genesis 25:20

21deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum RebeccaeSelect Genesis 25:21

22sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret DominumSelect Genesis 25:22

23qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori servietSelect Genesis 25:23

24iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti suntSelect Genesis 25:24

25qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum IacobSelect Genesis 25:25

26sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuliSelect Genesis 25:26

27quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculisSelect Genesis 25:27

28Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat IacobSelect Genesis 25:28

29coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassusSelect Genesis 25:29

30ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius EdomSelect Genesis 25:30

31cui dixit Iacob vende mihi primogenita tuaSelect Genesis 25:31

32ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenitaSelect Genesis 25:32

33ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenitaSelect Genesis 25:33

34et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidissetSelect Genesis 25:34

Next: Genesis 26Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.