Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 32

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli DeiSelect Genesis 32:1

2quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est CastraSelect Genesis 32:2

3misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis EdomSelect Genesis 32:3

4praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diemSelect Genesis 32:4

5habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuoSelect Genesis 32:5

6reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis virisSelect Genesis 32:6

7timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmasSelect Genesis 32:7

8dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabiturSelect Genesis 32:8

9dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibiSelect Genesis 32:9

10minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regrediorSelect Genesis 32:10

11erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiisSelect Genesis 32:11

12tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potestSelect Genesis 32:12

13cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suoSelect Genesis 32:13

14capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes vigintiSelect Genesis 32:14

15camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decemSelect Genesis 32:15

16et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregemSelect Genesis 32:16

17et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequerisSelect Genesis 32:17

18respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venitSelect Genesis 32:18

19similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eumSelect Genesis 32:19

20et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihiSelect Genesis 32:20

21praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in CastrisSelect Genesis 32:21

22cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum IabocSelect Genesis 32:22

23transductisque omnibus quae ad se pertinebantSelect Genesis 32:23

24remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque maneSelect Genesis 32:24

25qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuitSelect Genesis 32:25

26dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihiSelect Genesis 32:26

27ait ergo quod nomen est tibi respondit IacobSelect Genesis 32:27

28at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebisSelect Genesis 32:28

29interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem locoSelect Genesis 32:29

30vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima meaSelect Genesis 32:30

31ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pedeSelect Genesis 32:31

32quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipueritSelect Genesis 32:32

Next: Genesis 33Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.