Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 33

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularumSelect Genesis 33:1

2et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimosSelect Genesis 33:2

3et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eiusSelect Genesis 33:3

4currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevitSelect Genesis 33:4

5levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuoSelect Genesis 33:5

6et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati suntSelect Genesis 33:6

7accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraveruntSelect Genesis 33:7

8quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meoSelect Genesis 33:8

9et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibiSelect Genesis 33:9

10dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitiusSelect Genesis 33:10

11et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiensSelect Genesis 33:11

12ait gradiamur simul eroque socius itineris tuiSelect Genesis 33:12

13dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti gregesSelect Genesis 33:13

14praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in SeirSelect Genesis 33:14

15respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini meiSelect Genesis 33:15

16reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in SeirSelect Genesis 33:16

17et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est TabernaculaSelect Genesis 33:17

18transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidumSelect Genesis 33:18

19emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnisSelect Genesis 33:19

20et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum IsrahelSelect Genesis 33:20

Next: Genesis 34Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.