Genesis 35
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuumSelect Genesis 35:1
2Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestraSelect Genesis 35:2
3surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris meiSelect Genesis 35:3
4dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem SychemSelect Genesis 35:4
5cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentesSelect Genesis 35:5
6venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eoSelect Genesis 35:6
7aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suumSelect Genesis 35:7
8eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus FletusSelect Genesis 35:8
9apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque eiSelect Genesis 35:9
10dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum IsrahelSelect Genesis 35:10
11dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredienturSelect Genesis 35:11
12terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post teSelect Genesis 35:12
13et recessit ab eoSelect Genesis 35:13
14ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleumSelect Genesis 35:14
15vocansque nomen loci BethelSelect Genesis 35:15
16egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret RahelSelect Genesis 35:16
17ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filiumSelect Genesis 35:17
18egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexteraeSelect Genesis 35:18
19mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est BethleemSelect Genesis 35:19
20erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diemSelect Genesis 35:20
21egressus inde fixit tabernaculum trans turrem GregisSelect Genesis 35:21
22cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecimSelect Genesis 35:22
23filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et ZabulonSelect Genesis 35:23
24filii Rahel Ioseph et BeniaminSelect Genesis 35:24
25filii Balae ancillae Rahelis Dan et NepthalimSelect Genesis 35:25
26filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam SyriaeSelect Genesis 35:26
27venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et IsaacSelect Genesis 35:27
28et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorumSelect Genesis 35:28
29consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii suiSelect Genesis 35:29
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society