Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 39

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus eratSelect Genesis 39:1

2fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini suiSelect Genesis 39:2

3qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illiusSelect Genesis 39:3

4invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerantSelect Genesis 39:4

5benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiamSelect Genesis 39:5

6nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectuSelect Genesis 39:6

7post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecumSelect Genesis 39:7

8qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo suaSelect Genesis 39:8

9nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meumSelect Genesis 39:9

10huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprumSelect Genesis 39:10

11accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceretSelect Genesis 39:11

12et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est forasSelect Genesis 39:12

13cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptamSelect Genesis 39:13

14vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassemSelect Genesis 39:14

15et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit forasSelect Genesis 39:15

16in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domumSelect Genesis 39:16

17et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihiSelect Genesis 39:17

18cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit forasSelect Genesis 39:18

19his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valdeSelect Genesis 39:19

20tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi claususSelect Genesis 39:20

21fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carcerisSelect Genesis 39:21

22qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso eratSelect Genesis 39:22

23nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebatSelect Genesis 39:23

Next: Genesis 40Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.