Genesis 4
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per DominumSelect Genesis 4:1
2rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricolaSelect Genesis 4:2
3factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera DominoSelect Genesis 4:3
4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eiusSelect Genesis 4:4
5ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eiusSelect Genesis 4:5
6dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tuaSelect Genesis 4:6
7nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illiusSelect Genesis 4:7
8dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eumSelect Genesis 4:8
9et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sumSelect Genesis 4:9
10dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terraSelect Genesis 4:10
11nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tuaSelect Genesis 4:11
12cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terramSelect Genesis 4:12
13dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merearSelect Genesis 4:13
14ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet meSelect Genesis 4:14
15dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eumSelect Genesis 4:15
16egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam EdenSelect Genesis 4:16
17cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui EnochSelect Genesis 4:17
18porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit LamechSelect Genesis 4:18
19qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri SellaSelect Genesis 4:19
20genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorumSelect Genesis 4:20
21et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organoSelect Genesis 4:21
22Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain NoemmaSelect Genesis 4:22
23dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meumSelect Genesis 4:23
24septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septiesSelect Genesis 4:24
25cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit CainSelect Genesis 4:25
26sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen DominiSelect Genesis 4:26
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society