Genesis 42
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitisSelect Genesis 42:1
2audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopiaSelect Genesis 42:2
3descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in AegyptoSelect Genesis 42:3
4Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur maliSelect Genesis 42:4
5ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra ChanaanSelect Genesis 42:5
6et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres suiSelect Genesis 42:6
7et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessariaSelect Genesis 42:7
8et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eisSelect Genesis 42:8
9recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistisSelect Genesis 42:9
10qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibosSelect Genesis 42:10
11omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur maliSelect Genesis 42:11
12quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistisSelect Genesis 42:12
13et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est superSelect Genesis 42:13
14hoc est ait quod locutus sum exploratores estisSelect Genesis 42:14
15iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimusSelect Genesis 42:15
16mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estisSelect Genesis 42:16
17tradidit ergo eos custodiae tribus diebusSelect Genesis 42:17
18die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeoSelect Genesis 42:18
19si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestrasSelect Genesis 42:19
20et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixeratSelect Genesis 42:20
21et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatioSelect Genesis 42:21
22e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiriturSelect Genesis 42:22
23nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eosSelect Genesis 42:23
24avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eosSelect Genesis 42:24
25tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt itaSelect Genesis 42:25
26at illi portantes frumenta in asinis profecti suntSelect Genesis 42:26
27apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculiSelect Genesis 42:27
28dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis DeusSelect Genesis 42:28
29veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentesSelect Genesis 42:29
30locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciaeSelect Genesis 42:30
31cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidiasSelect Genesis 42:31
32duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra ChanaanSelect Genesis 42:32
33qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abiteSelect Genesis 42:33
34fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiamSelect Genesis 42:34
35his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibusSelect Genesis 42:35
36dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia recideruntSelect Genesis 42:36
37cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituamSelect Genesis 42:37
38at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferosSelect Genesis 42:38
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society