Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 43

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1interim fames omnem terram vehementer premebatSelect Genesis 43:1

2consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarumSelect Genesis 43:2

3respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscumSelect Genesis 43:3

4si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessariaSelect Genesis 43:4

5si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimoSelect Genesis 43:5

6dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratremSelect Genesis 43:6

7at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrumSelect Genesis 43:7

8Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostriSelect Genesis 43:8

9ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni temporeSelect Genesis 43:9

10si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemusSelect Genesis 43:10

11igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarumSelect Genesis 43:11

12pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sitSelect Genesis 43:12

13sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virumSelect Genesis 43:13

14Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis eroSelect Genesis 43:14

15tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram IosephSelect Genesis 43:15

16quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridieSelect Genesis 43:16

17fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domumSelect Genesis 43:17

18ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostrosSelect Genesis 43:18

19quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatoremSelect Genesis 43:19

20locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escasSelect Genesis 43:20

21quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamusSelect Genesis 43:21

22sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostrisSelect Genesis 43:22

23at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos SymeonSelect Genesis 43:23

24et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorumSelect Genesis 43:24

25illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panemSelect Genesis 43:25

26igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terramSelect Genesis 43:26

27at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivitSelect Genesis 43:27

28qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eumSelect Genesis 43:28

29adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili miSelect Genesis 43:29

30festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevitSelect Genesis 43:30

31rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panesSelect Genesis 43:31

32quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi conviviumSelect Genesis 43:32

33sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimisSelect Genesis 43:33

34sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eoSelect Genesis 43:34

Next: Genesis 44Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.