Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 44

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacciSelect Genesis 44:1

2scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est itaSelect Genesis 44:2

3et orto mane dimissi sunt cum asinis suisSelect Genesis 44:3

4iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bonoSelect Genesis 44:4

5scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistisSelect Genesis 44:5

6fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus estSelect Genesis 44:6

7qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserintSelect Genesis 44:7

8pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentumSelect Genesis 44:8

9apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostriSelect Genesis 44:9

10qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxiiSelect Genesis 44:10

11itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuliSelect Genesis 44:11

12quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco BeniaminSelect Genesis 44:12

13at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidumSelect Genesis 44:13

14primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corrueruntSelect Genesis 44:14

15quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientiaSelect Genesis 44:15

16cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphusSelect Genesis 44:16

17respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrumSelect Genesis 44:17

18accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post PharaonemSelect Genesis 44:18

19dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratremSelect Genesis 44:19

20et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eumSelect Genesis 44:20

21dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illumSelect Genesis 44:21

22suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morieturSelect Genesis 44:22

23et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meamSelect Genesis 44:23

24cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meusSelect Genesis 44:24

25et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum triticiSelect Genesis 44:25

26cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viriSelect Genesis 44:26

27atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor meaSelect Genesis 44:27

28egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparetSelect Genesis 44:28

29si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferosSelect Genesis 44:29

30igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeatSelect Genesis 44:30

31videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferosSelect Genesis 44:31

32ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni temporeSelect Genesis 44:32

33manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suisSelect Genesis 44:33

34non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistamSelect Genesis 44:34

Next: Genesis 45Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.