Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 46

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui IsaacSelect Genesis 46:1

2audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsumSelect Genesis 46:2

3ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibiSelect Genesis 46:3

4ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuosSelect Genesis 46:4

5surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senemSelect Genesis 46:5

6et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suoSelect Genesis 46:6

7filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progeniesSelect Genesis 46:7

8haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus RubenSelect Genesis 46:8

9filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et CharmiSelect Genesis 46:9

10filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius ChananitidisSelect Genesis 46:10

11filii Levi Gerson Caath et MerariSelect Genesis 46:11

12filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et AmulSelect Genesis 46:12

13filii Isachar Thola et Phua et Iob et SemronSelect Genesis 46:13

14filii Zabulon Sared et Helon et IahelelSelect Genesis 46:14

15hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tresSelect Genesis 46:15

16filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et AreliSelect Genesis 46:16

17filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et MelchihelSelect Genesis 46:17

18hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animasSelect Genesis 46:18

19filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et BeniaminSelect Genesis 46:19

20natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et EphraimSelect Genesis 46:20

21filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et AredSelect Genesis 46:21

22hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecimSelect Genesis 46:22

23filii Dan UsimSelect Genesis 46:23

24filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et SallemSelect Genesis 46:24

25hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septemSelect Genesis 46:25

26cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sexSelect Genesis 46:26

27filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuagintaSelect Genesis 46:27

28misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in GessenSelect Genesis 46:28

29quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevitSelect Genesis 46:29

30dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquoSelect Genesis 46:30

31et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad meSelect Genesis 46:31

32et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secumSelect Genesis 46:32

33cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrumSelect Genesis 46:33

34respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores oviumSelect Genesis 46:34

Next: Genesis 47Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.