Genesis 49
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimisSelect Genesis 49:1
2congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrumSelect Genesis 49:2
3Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperioSelect Genesis 49:3
4effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eiusSelect Genesis 49:4
5Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantiaSelect Genesis 49:5
6in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murumSelect Genesis 49:6
7maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in IsrahelSelect Genesis 49:7
8Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tuiSelect Genesis 49:8
9catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eumSelect Genesis 49:9
10non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentiumSelect Genesis 49:10
11ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suumSelect Genesis 49:11
12pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidioresSelect Genesis 49:12
13Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad SidonemSelect Genesis 49:13
14Isachar asinus fortis accubans inter terminosSelect Genesis 49:14
15vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviensSelect Genesis 49:15
16Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus IsrahelSelect Genesis 49:16
17fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retroSelect Genesis 49:17
18salutare tuum expectabo DomineSelect Genesis 49:18
19Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsumSelect Genesis 49:19
20Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibusSelect Genesis 49:20
21Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinisSelect Genesis 49:21
22filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murumSelect Genesis 49:22
23sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iaculaSelect Genesis 49:23
24sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis IsrahelSelect Genesis 49:24
25Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvaeSelect Genesis 49:25
26benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suosSelect Genesis 49:26
27Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spoliaSelect Genesis 49:27
28omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriisSelect Genesis 49:28
29et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron HettheiSelect Genesis 49:29
30contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchriSelect Genesis 49:30
31ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacetSelect Genesis 49:31
32finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suumSelect Genesis 49:32
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society