Genesis 50
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eumSelect Genesis 50:1
2praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patremSelect Genesis 50:2
3quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebusSelect Genesis 50:3
4et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus PharaonisSelect Genesis 50:4
5eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertarSelect Genesis 50:5
6dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus esSelect Genesis 50:6
7quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae AegyptiSelect Genesis 50:7
8domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra GessenSelect Genesis 50:8
9habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modicaSelect Genesis 50:9
10veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem diesSelect Genesis 50:10
11quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus AegyptiSelect Genesis 50:11
12fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eisSelect Genesis 50:12
13et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem MambreSelect Genesis 50:13
14reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patreSelect Genesis 50:14
15quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimusSelect Genesis 50:15
16mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam morereturSelect Genesis 50:16
17ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit IosephSelect Genesis 50:17
18veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumusSelect Genesis 50:18
19quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatemSelect Genesis 50:19
20vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populosSelect Genesis 50:20
21nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutusSelect Genesis 50:21
22et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus IosephSelect Genesis 50:22
23quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et IacobSelect Genesis 50:23
24cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco istoSelect Genesis 50:24
25mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto EXPLICIT LIBER BRESITH ID EST GENESISSelect Genesis 50:25
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation