Genesis 8
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquaeSelect Genesis 8:1
2et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caeloSelect Genesis 8:2
3reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta diesSelect Genesis 8:3
4requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes ArmeniaeSelect Genesis 8:4
5at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montiumSelect Genesis 8:5
6cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvumSelect Genesis 8:6
7qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terramSelect Genesis 8:7
8emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terraeSelect Genesis 8:8
9quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcamSelect Genesis 8:9
10expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arcaSelect Genesis 8:10
11at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terramSelect Genesis 8:11
12expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eumSelect Genesis 8:12
13igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terraeSelect Genesis 8:13
14mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terraSelect Genesis 8:14
15locutus est autem Deus ad Noe dicensSelect Genesis 8:15
16egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecumSelect Genesis 8:16
17cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eamSelect Genesis 8:17
18egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eoSelect Genesis 8:18
19sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa suntSelect Genesis 8:19
20aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altareSelect Genesis 8:20
21odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feciSelect Genesis 8:21
22cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescentSelect Genesis 8:22
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society