Habakkuk 1
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Onus quod vidit Abacuc prophetaSelect Habakkuk 1:1
2usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabisSelect Habakkuk 1:2
3quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentiorSelect Habakkuk 1:3
4propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversumSelect Habakkuk 1:4
5aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabiturSelect Habakkuk 1:5
6quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non suaSelect Habakkuk 1:6
7horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredieturSelect Habakkuk 1:7
8leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendumSelect Habakkuk 1:8
9omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatemSelect Habakkuk 1:9
10et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eamSelect Habakkuk 1:10
11tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei suiSelect Habakkuk 1:11
12numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eumSelect Habakkuk 1:12
13mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem seSelect Habakkuk 1:13
14et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principemSelect Habakkuk 1:14
15totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabitSelect Habakkuk 1:15
16propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electusSelect Habakkuk 1:16
17propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcetSelect Habakkuk 1:17
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society