Skip to content
Church.wiki
Habakkuk

Habakkuk 3

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1oratio abacuc prophetae pro ignorationibusSelect Habakkuk 3:1

2Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberisSelect Habakkuk 3:2

3Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terraSelect Habakkuk 3:3

4splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eiusSelect Habakkuk 3:4

5ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eiusSelect Habakkuk 3:5

6stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eiusSelect Habakkuk 3:6

7pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae MadianSelect Habakkuk 3:7

8numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatioSelect Habakkuk 3:8

9suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es semper fluvios scindes terraeSelect Habakkuk 3:9

10viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavitSelect Habakkuk 3:10

11sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuaeSelect Habakkuk 3:11

12in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentesSelect Habakkuk 3:12

13egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semperSelect Habakkuk 3:13

14maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in absconditoSelect Habakkuk 3:14

15viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarumSelect Habakkuk 3:15

16audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrumSelect Habakkuk 3:16

17ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibusSelect Habakkuk 3:17

18ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meoSelect Habakkuk 3:18

19Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem EXPLICIT ABACUC PROPHETASelect Habakkuk 3:19

Next: Zephaniah 1Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Habakkuk

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.