Hebrews 1
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetisSelect Hebrews 1:1
2novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saeculaSelect Hebrews 1:2
3qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsisSelect Hebrews 1:3
4tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavitSelect Hebrews 1:4
5cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in FiliumSelect Hebrews 1:5
6et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli DeiSelect Hebrews 1:6
7et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignisSelect Hebrews 1:7
8ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tuiSelect Hebrews 1:8
9dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuisSelect Hebrews 1:9
10et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeliSelect Hebrews 1:10
11ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescentSelect Hebrews 1:11
12et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficientSelect Hebrews 1:12
13ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorumSelect Hebrews 1:13
14nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutisSelect Hebrews 1:14
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation