Skip to content
Church.wiki
Hebrews

Hebrews 3

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae IesumSelect Hebrews 3:1

2qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illiusSelect Hebrews 3:2

3amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illamSelect Hebrews 3:3

4omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit DeusSelect Hebrews 3:4

5et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erantSelect Hebrews 3:5

6Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamusSelect Hebrews 3:6

7quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritisSelect Hebrews 3:7

8nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in desertoSelect Hebrews 3:8

9ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera meaSelect Hebrews 3:9

10quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias measSelect Hebrews 3:10

11sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meamSelect Hebrews 3:11

12videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivoSelect Hebrews 3:12

13sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccatiSelect Hebrews 3:13

14participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamusSelect Hebrews 3:14

15dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbationeSelect Hebrews 3:15

16quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per MosenSelect Hebrews 3:16

17quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in desertoSelect Hebrews 3:17

18quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fueruntSelect Hebrews 3:18

19et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatemSelect Hebrews 3:19

Next: Hebrews 4Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hebrews

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.