Skip to content
Church.wiki
Hebrews

Hebrews 4

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesseSelect Hebrews 4:1

2etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audieruntSelect Hebrews 4:2

3ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factisSelect Hebrews 4:3

4dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suisSelect Hebrews 4:4

5et in isto rursum si introibunt in requiem meamSelect Hebrews 4:5

6quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatemSelect Hebrews 4:6

7iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestraSelect Hebrews 4:7

8nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac dieSelect Hebrews 4:8

9itaque relinquitur sabbatismus populo DeiSelect Hebrews 4:9

10qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis DeusSelect Hebrews 4:10

11festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplumSelect Hebrews 4:11

12vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordisSelect Hebrews 4:12

13et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermoSelect Hebrews 4:13

14habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionemSelect Hebrews 4:14

15non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccatoSelect Hebrews 4:15

16adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportunoSelect Hebrews 4:16

Next: Hebrews 5Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hebrews

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.