Hebrews 8
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelisSelect Hebrews 8:1
2sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homoSelect Hebrews 8:2
3omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offeratSelect Hebrews 8:3
4si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem muneraSelect Hebrews 8:4
5qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monteSelect Hebrews 8:5
6nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum estSelect Hebrews 8:6
7nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquirereturSelect Hebrews 8:7
8vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novumSelect Hebrews 8:8
9non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit DominusSelect Hebrews 8:9
10quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populumSelect Hebrews 8:10
11et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorumSelect Hebrews 8:11
12quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memoraborSelect Hebrews 8:12
13dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum estSelect Hebrews 8:13
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation