Skip to content
Church.wiki
Hebrews

Hebrews 9

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculareSelect Hebrews 9:1

2tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sanctaSelect Hebrews 9:2

3post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorumSelect Hebrews 9:3

4aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamentiSelect Hebrews 9:4

5superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singulaSelect Hebrews 9:5

6his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantesSelect Hebrews 9:6

7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantiaSelect Hebrews 9:7

8hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statumSelect Hebrews 9:8

9quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientemSelect Hebrews 9:9

10solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositisSelect Hebrews 9:10

11Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationisSelect Hebrews 9:11

12neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventaSelect Hebrews 9:12

13si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnisSelect Hebrews 9:13

14quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventiSelect Hebrews 9:14

15et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatisSelect Hebrews 9:15

16ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatorisSelect Hebrews 9:16

17testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus estSelect Hebrews 9:17

18unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum estSelect Hebrews 9:18

19lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersitSelect Hebrews 9:19

20dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos DeusSelect Hebrews 9:20

21etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersitSelect Hebrews 9:21

22et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissioSelect Hebrews 9:22

23necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istisSelect Hebrews 9:23

24non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobisSelect Hebrews 9:24

25neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alienoSelect Hebrews 9:25

26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuitSelect Hebrews 9:26

27et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudiciumSelect Hebrews 9:27

28sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutemSelect Hebrews 9:28

Next: Hebrews 10Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hebrews

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.