Skip to content
Church.wiki
Hosea

Hosea 13

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus estSelect Hosea 13:1

2et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantesSelect Hosea 13:2

3idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumarioSelect Hosea 13:3

4ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter meSelect Hosea 13:4

5ego cognovi te in deserto in terra solitudinisSelect Hosea 13:5

6iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt meiSelect Hosea 13:6

7et ero eis quasi leaena sicut pardus in via AssyriorumSelect Hosea 13:7

8occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eosSelect Hosea 13:8

9perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuumSelect Hosea 13:9

10ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principesSelect Hosea 13:10

11dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione meaSelect Hosea 13:11

12conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eiusSelect Hosea 13:12

13dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorumSelect Hosea 13:13

14de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meisSelect Hosea 13:14

15quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilisSelect Hosea 13:15

Next: Hosea 14Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hosea

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.