Hosea 14
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindanturSelect Hosea 14:1
2convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tuaSelect Hosea 14:2
3tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorumSelect Hosea 14:3
4Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilliSelect Hosea 14:4
5sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eoSelect Hosea 14:5
6ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut LibaniSelect Hosea 14:6
7ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut LibaniSelect Hosea 14:7
8convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum LibaniSelect Hosea 14:8
9Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus estSelect Hosea 14:9
10quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis EXPLICIT OSEE PROPHETASelect Hosea 14:10
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society