Hosea 4
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terraSelect Hosea 4:1
2maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigitSelect Hosea 4:2
3propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabunturSelect Hosea 4:3
4verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdotiSelect Hosea 4:4
5et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuamSelect Hosea 4:5
6conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et egoSelect Hosea 4:6
7secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutaboSelect Hosea 4:7
8peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorumSelect Hosea 4:8
9et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam eiSelect Hosea 4:9
10et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendoSelect Hosea 4:10
11fornicatio et vinum et ebrietas aufert corSelect Hosea 4:11
12populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suoSelect Hosea 4:12
13super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae eruntSelect Hosea 4:13
14non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabitSelect Hosea 4:14
15si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit DominusSelect Hosea 4:15
16quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudineSelect Hosea 4:16
17particeps idolorum Ephraim dimitte eumSelect Hosea 4:17
18separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eiusSelect Hosea 4:18
19ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suisSelect Hosea 4:19
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society