Skip to content
Church.wiki
Hosea

Hosea 5

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super ThaborSelect Hosea 5:1

2et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorumSelect Hosea 5:2

3ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est IsrahelSelect Hosea 5:3

4non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoveruntSelect Hosea 5:4

5et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eisSelect Hosea 5:5

6in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eisSelect Hosea 5:6

7in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suisSelect Hosea 5:7

8clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum BeniaminSelect Hosea 5:8

9Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidemSelect Hosea 5:9

10facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meamSelect Hosea 5:10

11calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordemSelect Hosea 5:11

12et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui IudaSelect Hosea 5:12

13et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculumSelect Hosea 5:13

14quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruatSelect Hosea 5:14

15vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meamSelect Hosea 5:15

Next: Hosea 6Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hosea

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.