Skip to content
Church.wiki
James

James 3

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitisSelect James 3:1

2in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpusSelect James 3:2

3si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimusSelect James 3:3

4ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis volueritSelect James 3:4

5ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incenditSelect James 3:5

6et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehennaSelect James 3:6

7omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humanaSelect James 3:7

8linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortiferoSelect James 3:8

9in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti suntSelect James 3:9

10ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieriSelect James 3:10

11numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquamSelect James 3:11

12numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquamSelect James 3:12

13quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiaeSelect James 3:13

14quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatemSelect James 3:14

15non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolicaSelect James 3:15

16ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravumSelect James 3:16

17quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulationeSelect James 3:17

18fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacemSelect James 3:18

Next: James 4Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

James

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.