James 5
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobisSelect James 5:1
2divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta suntSelect James 5:2
3aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebusSelect James 5:3
4ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiitSelect James 5:4
5epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionisSelect James 5:5
6addixistis occidistis iustum non resistit vobisSelect James 5:6
7patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinumSelect James 5:7
8patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavitSelect James 5:8
9nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistitSelect James 5:9
10exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine DominiSelect James 5:10
11ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miseratorSelect James 5:11
12ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatisSelect James 5:12
13tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallatSelect James 5:13
14infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine DominiSelect James 5:14
15et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur eiSelect James 5:15
16confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsiduaSelect James 5:16
17Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sexSelect James 5:17
18et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suumSelect James 5:18
19fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eumSelect James 5:19
20scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum EXPLICIT EPISTULA IACOBISelect James 5:20
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation